Title Page
Previous Chapter
Proverbia XI
Capitulum XI
- statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum
voluntas eius
- ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem
humilitas ibi et sapientia
- simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio
perversorum vastabit illos
- non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem
liberabit a morte
- iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua
corruet impius
- iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis
capientur iniqui
- mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio
sollicitorum peribit
- iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
- simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur
scientia
- in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione
impiorum erit laudatio
- benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur
- qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem
prudens tacebit
- qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis
est animi celat commissum
- ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi
multa consilia
- adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem
cavet laqueos securus erit
- mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt
divitias
- benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis
est et propinquos abicit
- impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam
merces fidelis
- clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
- abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui
simpliciter ambulant
- manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum
salvabitur
- circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
- desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum
furor
- alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non
sua et semper in egestate sunt
- anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur
- qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio
autem super caput vendentium
- bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem
investigator malorum est opprimetur ab eis
- qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi
virens folium germinabunt
- qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus
est serviet sapienti
- fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens
est
- si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish