Title Page
Previous Chapter
Proverbia IX
Capitulum IX
- sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
- immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam
suam
- misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia
civitatis
- si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta
est
- venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
- relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias
prudentiae
- qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit
impium generat maculam sibi
- noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et
diliget te
- da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et
festinabit accipere
- principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum
prudentia
- per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni
vitae
- si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus
portabis malum
- mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil
omnino sciens
- sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis
loco
- ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
- quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
- aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
- et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni
convivae eius
Next Chapter
Biblia Vulgata
(Network Version, 1994)
Cross References: English,
French,
German, Italian, Spanish